Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/169

E Wikisource
Haec pagina emendata est

cillo rege, eò & famæ, & gloriæ proceſſit, vt inter Chriſtianorum reges facilè primus euaferit: ſi quidem ſuarum rerũ geſtarum rationem ſpectabis, maximas vtiqꝫ & extra ordin nonnullas deprehendes. Initio enim ſui imperij Baticũ regnum inuaſit, quę expeditio illius fundamentum extitit. Primũ eam otioſus, & ab omni, qua poſſet impediri interpellatione, ſecurus confecit. Caſtellani verò regni procerũ animos occupatos in ea continuit: qui in id bellum intenti, ab innouandis rebus animũ auocabant: ipſe autem, & authoritatem, & imperiũ in eos, ſic nec opinãtes, interim ſibi comparabat. Potuit copiarum exercitus ſacris , & populorum pecunijs alere, atqꝫ diutino illo bello ad militiam ſuam firmandam (quæ poſtea celebre illum reddidit) fundamenta iacere. Ad hæc vt maiora aggredi poſſet, pietatis nomen perpetuò prætexes, ad piam quandam ſæuitiam animum conuertit, ſemijudeorum ſecta é toto regno eiecta. Hoc explo nihil aut mirabilius, aut rarius eſſe potuit.Hoc etiam pallio tectus, Aphricam eſt aggreſſus, in Italiam expeditio-