dis vel conſentit, vel repugnat. Hinc oritur quod iam dixi, duos aliquando fore, qui pugnantibus conſilijs aliquid conantes, ad eundem penè exitum veniũt vtrique. Ex duobus item in quippiam æquè incumbentibus, alter ad finem deducitur, alteri negatur. Hinc etiam bonorum vicissitudo deriuatur. Nã ſi cui in rebus ſuis procurandis, reſpectu, & ſedato animo ſeſe gerenti, tempora, & rerum ſtatus ita circumuoluatur, ut eius adminitrandi ratio cũ illis conſentiens ſit bona, feliciter omnia contingent: at ſi tempora & res ipſæ commutentur, & repugnent cum rerum procuratione, is ſtatim perit: quoniam in agendo rationem ille non mutauit. Nec quiſquam reperitur, qui ea prudentia ſit præditus, vt ſciat cum hac temporum natura, vel congruere, vel conſentire: tum quòd ab eo, ad quod natura vniuſcuiuſqꝫ impellit deuiare non poteſt, tum quòd non facilè ſibi perſuaderi patitur, vt rectum ſit ab ea ratione diſcedere, in qua perpetuo curſu inſiſtens, nũquam non ſecum feliciter ſit actum. Quapropter, qui ex circumſpectione agit, is dum tempus
Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/189
Appearance