Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/19

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
EPISTOLA.

exequendum eſt aptus, etiamſi clariſsima ſint mundi lumina. Malus enim, nũquam non malus, ut etiam quæ honeſtiſsima ſint, turpiſsima reddat, tantum abeſt, ut ex auocacatione à malo refingatur bonus. Adſit in exemplũ è profundis manibus iterum Simon (iam noſſet quid miſeriarum apud inferos ſentiant proditores) num putabimus eum propterea unquam poſſe conquieſcere, etiamſi filium Dei nunquam uideat, nec agnoſcat (uti re uera nec uidit, nec cognouit unquam ex animi pietate) quominus aliquem uirum bonum, per ſimulation pietatis nefariè ſit proditurus Fallitur planè qui hoc credat. Mala mens, malus animus etiamſi furca arceatur, uſque tamen recurrit, & ad ingenium redit.

Tollendus eſt itaqꝫ mtis error,