Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/191

E Wikisource
Haec pagina emendata est

tiam adiungere, quò facilius Venetos opprimeret, exiſtimauit fieri non poſſe, quin illum aperta afficeret iniuria, ſi ſuas ei denegaſſet copias. Iulius itaqꝫ ferox in illo motu, ad finem vſqꝫ perduxit, quę nemo vnquam Pontificum, quacunqꝫ humana prudtia perducere potuiſſet. Nam ſi aliquot profectioni ex vrbe Roma protraxiſſet dies, quoad ſcilicet omnia rite fuiſſent decreta, & ſancita, vt ſanè quiuis Pontificum iudicaſſet faciendum , omnem illius expeditionis felicem ſucceſſum amiſiſſet. Galliarũ enim Rex, ſexcentas cõmentus eſſet tergiuerſandi vias, reliqui infinitis penè illum obruiſſent terroribus. Omittã reliquas eius res geſtas, quæ cum his prorſus ſi militudine quadam cohærent, omnes ex animi voto ei contigerunt. Vitæ autem breuitas impedimento fuit, quominus, quæ ijs contraria ſubſequi potuiſſent, experiretur. Nam ſi in ea incidiſſet tempora, quibus accurata conſideratione fuiſſet agendum, eius exitium pariter fuiſſet ſubſequutum. Quandoquid nunquam ab eo, ad quod ingenio feroci impellebatur, recedendum putaſſet.