is, nec extinguere, illud quandocunqꝫ ſeſe occaſio obtulerit, amittis.
Nunc ſi ſpectes quo in genere adminiſtrationum fuerit illud Darij regnum Turcæ admodum ſimile inuenies. Hac de cauſa Alexandrum oportuit in illud totum impetum facere, eumqꝫ caſtris exuere. A qua victoria mortuo iam Dario, ſecurum illud imperiũ, ex his, quas ſupra collegimus cauſas, ad eum cõceſſit. Succeſſores verò eius, ſi concordes fuiſſent, planè otioſi eo frui planè poterant: nam nihil tumultus in eo ſubortũ eſt, q̈ quod ipſimet inter ſe excitarunt.
Verùm qui inſtar Gallici regni ſic cõſtituti ſunt dominatus, fieri non poteſt, vt tam pacatè poſsideantur. Hinc crebræ Hiſpaniarum, Galliarum, & Græciæ à Romanis defectiones, quòd frequentiores eſſent in illis principum ditiones, quarum memoria quandiu viguit, de earũ poſſeſsione Romani ſemper incerti fuerunt. At potentia & diuturnitate imperij deleta earum recordatione, ſecurum ius poſsidendi, ſecuri habuerunt. Atque deinde ſecundum quam quiſque illorum ſibi in partis pro