Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/52

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

minúsve difficultatibus ad eius conſeruationem perinde conflictari dico, provt qui illum eſt adeptus, plus minúsve vírtute eſt cumulatus. Et quoniam talis rei euentus, quo quis ex priuata ſtatus ſui conditione ad imperium erigitur, præſefert virtutem quandam, aut fortunam, vtraque harum duarum non nihil ex difficultatibus, quibus afficitur mitigari videtur: tamen qui minus fortunæ inſedit fauori, is diutius ſeſe in principatu conſeruatum tenuit.

Parit etiam expeditiorem facultatem quòd princeps cum alibi ditionem vllã non habeat, adigitur, vt eò demigret præſens adfuturus ad habitandum. Verùm vt ad eos, qui non fortuna, ſed ſingulari virtute in principes ſunt euecti, veniamus: excelltiores dico fuiſſe Moſen, Cyrum, Romulum, Theſeum, & id generis alios. Etſi de Moſe nõ eſt quod loquamur (vt qui duntaxat, quæ ſibi diuinitus fuerunt à Deo præſcripta, purè fuerat exequutus) nihilominus ob eam gratiam, qua Dei colloquio dignabatur, meritò quis eum admiretur. Atqui Cyrum & reliquos, qui regna ſibi pepe