Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/57

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

ſit proportion habiturum. Id erit Hieron Syracuſanus. Is ex priuato in Syracuſarum principatũ fuerat euectus, nec quicquam tamen habuit, quod fortunę acceptũ ferret, præter occaſion. Syracuſani enim oppreſsi, ducem illum crearunt, id cauſam attulit, vt mereretur eorum decerni princeps. Qui etiam in priuata ita virtute excelluit, vt qui de eo ſcripſerunt, nihil ad regnandum illi defuiſſe præter regnum, afferunt. Hic ueterem militarem diſciplinam aboleuit, nouam inſtituit, antiquas amicitias deſeruit, nouas complexus. Atqꝫ vbi & amicitiam, & militum manum ſe habere in poteſtate cognouit, potuit his iactis fundamentis quicquid uellet extruere. Sic, ut adeptio, magno, poſſeſsio, nullo ei ſteterit labore.


DE IIS QVI NOVI SVNT,
principatibus alienis uiribus, & fortuna quæſitis. Cap. VII.

QVi duntaxat fortunæ afflatu poſita priuata conditione, in principes eriguntur, nullo, vt eò perueniant, at plurimo negotio fit ſeſe vt in principatu ſuſtineant, ac in ipſo progreſſu nul