His igitur primarijs deletis, eorum partium ſectatoribus in ſuam amicitiã adductis, ſatis firma fundamenta ad potentiam comparandã ſubſtruxerat: Flaminia occupata, Vrbinatium principatu ſubacto, eorumqꝫ populis, quòd non nihil felicioris ſtatus (vt eis videbatur) deguſtaſſent, ad ſuã amicitiã adiunctis.
Et quoniam hic locus dignus eſt, vt quem quis obſeruet, ac imitetur, prætermiſſum nolim, Poſtquam Valentinus Flaminiæ rerum eſt potitus, eamqꝫ à nonnullis tenuioribus tyrannis teneri offendiſſet, quiqꝫ ſubiectos populos diſpoliatos citius, quàm emendatos dimiſiſſent, diſcordiarũ præterea, quàm concordiæ maiorem præbuiſſent licẽtiam, vt iam totam prouinciam latrocinijs ,rixis, & omnis inſolentiæ genere refertam cerneret, iudicauit aliquem ibi legitimum rerum ſtatum conſtituendum: quo illam pacatam regięqꝫ veluti potentiæ morigeram redderet. Ob id Remerum Orcum virum crudelem, ac promptum, penes quem eſſet ſumma poteſtas, illi præfecit. Hic breui tẽpore prouinciæ tranquillitatem, concordiamqꝫ