Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/71

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ionis pontificia quc expetebat compos eſſe non poterat, id ſaltem ſibi integrũ relinquebatur, vt impedire poſſet quã ipſe nollet. Nec vnquã in eã ſententiã adduci debuit, vt quiſquã ex eo Cardinalium numero in Pontific Max. aſſumeretur, quem ipſe aliquando aliqua affeciſſet iniuria: quiqꝫ in eam dignitatem euectus, ab eo ſibi timendum putaret. Exiſtunt enim hominũ in hominės iniuriæ, aut metu ,aut odio quodam.

Quibus verò inter alios ipſe iniurium ſe præſtiterat Cardinalis Titulo diui Petri ad vincula erat, & Columnius: Cardinalis item Titulo diui Georgij, & Aſcanius: cæteris omnibus id dignitatis faſtigiũ aſſequutis timendus relinquebatur præter Rotomagenſi, atqꝫ Hiſpanis: his quid ex officio, & ſanguinis cõiũctione, illi verò propter pottiã, quòd eſſet Galliarũ regi affinitate cõiũctus. Ob id Valtinus Hiſpanorũ quempiã ad pontificium illud munus obeundum creare debuerat: id autem ſi minus dabatur, in Rotomagenſem ſuffragijs inclinãdum erat, nuſquam vrrò gentium in Card. T.D. Petri ad vincula: quandoquidem