bus, ex recentioribus altero deſumpto. Imitari enim cupientibus (ſi rei necevsitas ad id adegerit) ea ſatis eſſe iudico.
Agathocles Siculus, non modò è priuata, ſed abiecta & infima fortuna in Syracuſarum regem euaſit. Is figulo patre natus, per omnes ſuæ fortunæ gradus ſemper flagitioſam vitam, ac fœdiſsima degit: Sua tamen ſcelera tanta cum animi & corporis virtute conſociauit, vt animum cum ad rei militaris diſciplinã appuliſſet, eò per eius gradus deuenit, vt Syracuſarum prętor fuerit creatus. In qua dignitate conſtitutus, cum iam in animum induxiſſet ſuum vt principatũ iniret, ac id, quod omnium conſenſu fuerit illi conceſſum, vt retinere nemini deuinctus, ſtatuiſſet, ſuo conſilio cũ Amilcare, qui tum in Sicilia cu copijs ſtipendia merebat communicato, populum, Senatumqꝫ Syracuſanum die quodam coegit tanquam aliqua, quæ è Republica eſſent, deliberaturus, ac ad nutum ad id conſtitutum iuſsit, à ſuis militibus omnes ſenatores, omnesqꝫ è populo ditiores ad vnum interfici: quibus trucidatis, principatum illius ciuitatis occu-