ſcilicet in eorum rerum adminiſtrandi ratione penitus principis fortunæ ſe committunt, an non. Qui ita principis fortunæ ſunt addicti, nec rapinis inhiãt, ij digni ſunt, qui honorentur ac diligantur. Qui verò ſeſe haud obſtringere volunt, ij in duplicem conſiderationem veniunt: aut enim animi quadam deiectione, & naturæ vitio ducuntur, vt hoc faciant, & tunc eorum opera in rem ſuã tutò princeps vti poteſt, tum præſertim ſi conſilio polleant. In rebus enim quæ ad voluntatem fluunt, ſunt ſibi honori: in aduerſis verò, non eſt quod ab illis ſit timendum: aut aſtu, & ambitioſo conſilio ſeſe obligari nolunt: quod quidem planum facit præmeditatos animos geſtare, quibus ſui magis, quàm principis rationem habendã iudicarunt: Ab iſtis princeps ſibi cauendum putet, ac inter eos, qui iam aperti ſunt hoſtes, ducat ac cenſendos. Semper enim cum quid aduerſi accidat, opem ferent, quò illum præcipitem agant.
Qui igitur populi ad principatũ erigitur, æquum eſt, vt illum in amicitia retineat: quod quidẽ (cum nihil is quàm