Jump to content

Pagina:Nicolaus Machiavellus De Principe.pdf/91

E Wikisource
Haec pagina emendata est

tanta varietate, atqꝫ inconſtantia commutantur, vt vix fieri poſsit, vt aliquis ſuis copijs annum totum poſsit eum intercluſum habere.

Siquis excipiat, cum populus ſuós agros extra vrbem incendio abſumi videat, fracto animo patientiam abrumpet, longaqꝫ obſidione & rerum ſuarũ amore principis cogetur obliuiſci. Ego verò principem qui ſit vir pots, & animi magnitudine acer, omnes illas difficultates ſemper iudico eſſe ſuperaturũ, partim ſpem, quòd non forent diuturniora mala, eis, qui ſuo ſubijciuntur imperio, afferendo, partim ex hoſtium ſæuitia timorem incutiendo, tum quadam in agendo dexteritate, ab ijs, qui paulo plus videntur animi confidentiores, ſe tutiorem aſſerendo. Adhæc incdia & vaſtitates, ſub ipſo adutu, obſidionisqꝫ initio, cum adhuc ardent animi, & ad defenſionem ſunt accenſi (vti belli ratio poſtulat) inferri ſolent: quo minus propterea principi erit dubitandum. Aliquot enim dies poſt quam ardor ille animi eſt reſtinctus, detrimenta ſunt illata, damna accepta, cum malis nulla ra-