nuerunt, continentur, quorum omnium vis & natura tanta eſt, vt ſuos principes, quomodocunqꝫ ſe gerant, aut vitam inſtituant, in imperio tueantur. Hi vni omnium dominatum habent, nec illum defendunt. Habent & qui ſubijciuntur populos, quorum tamen regendi cura nulla tanguntur. Eorum prouincias, indefenſã cum ſint, qui ab eis auferat nemo eſt. Populi item ſub eorum adminiſtratione cum ſe neglectos ſentiant, nihil morantur. Vt autem ab eis ſeſe ſubtrahant, aut explicent, tantum abeſt vt cogitent, vtne poſsint quidem. Hi vni omnium itaqꝫ dominatus ſecuri ſunt, & felices.
Verùm cum cãleſti quodam numine regantur, ad quod hominum mentes non attingunt, de illis loqui ſuperſedebo. Deus enim ipſe eos cum ſublimes ferat, ac ſuſtineat, arrogantiã, ac temeritatis foret, ſi quis de ijs diſquirere tentaret. Attamen ſiquis me roget, vnde nam pontificatus eò magnitudinis in profanis rebus euectus ſit, cum ante Alexãdri quidem tempora omnes, qui in Italia eſſent potentatus, nec ſolùm