Jump to content

Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/20

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
3
VASCONIÆ.

Baſca, aut Biſcaina eſt, multumque à communi aliorum Galliæ atque Hiſpaniæ populorum ſermone diſcrepat pro Cantabricâ haberetur: ideò fortè quòd Cantabris vicini ſint & vt ab aliis Vaſconibus diſtinguerentur, qui in illa Aquitaniæ parte, quæ antiquis Nouempopulania erat, collocati, hodie, leui literæ V in G mutatione Aquitanis admodum familiari. Gaſcones nuncupantur. Conſtat tamen à Floriano, Martyre, Mariana, aliiſque Hiſpanicarum rerum ſcriptoribus non omnes prorſus qui ea lingua vtuntur, quæ ipſis Cantabrica eſt, Cantabrorum nomine comprehendi: ſed eos duntaxat qui multis ab hinc annis Caſtellæ Regno contributi Viſcaini, Alauenſes & Ipuſcuates dicuntur: At Ambroſius Morales lib. 8. cap. 53. lib. 11. cap. 63. & alibi paſſim Cantabriam prorſus cum Viſcaia confundit: Lucæ verò Tudenſi, qui & ipſe Hiſpanus Scriptor circa annum Chriſti 1230. florebat, Cantabri ſunt ij populi, qui Regibus Pompelonenſibus ſuberant, Nauarri vulgò dicti; quorum regio magna ex parte veteri Vaſconiæ reſpondet: ipſos denique Pompelonenſes Reges non alio ferè nomine, quam Cantabrienſium aut Cantabriæ Regum indigetat: cuius ſententiæ acceſſiſſe videtur Prudentius Sandouallius in Catalogo Epiſcoporum Pompelonenſium dum Pompelonem facit metropolim Cantabriæ, hancque Oceano, Pyreneis montibus, Ibero, Aragone, aut Gallico amnibus definit. Quantum autem hæ regiones à vera Cantabria abſint, capite ſequenti innoteſcet.

A ij