tione. Habitu autem & moribus , quantum cum reliquis Vasconibus confentiant, norunt qui in iis regionibus diutiùs verfati funt. Accedit authoritas Ioannis Biclariensis & Sebastiani Salmanticensis, è quibus hic bellum, quod Froila Rex Legionensis huius nominis primus contra Vafcones gessit, contra Alauenses speciatim gestum fuisse indicat, dum Adefonsum Froilae filium, è regno à Mauregato deiectum, Alauam ad propinquos matris suæ aufugisse commemorat; mater enim Adefonfi nomine Munimina è gente Vafconum erat, eamque Froila pater bello Vafconico captam fibi coniugio copulauerat , tefte eodem Sebaftiano; Biclarienfis quoque, cum Leuvigildum Regem anno Regni fui 13. partem Vafconiæ occupaffe & ciuitatem quæ Victoriacum nuncupatur, ibi condidiffe narrat, Vafconiæ nomine Alauam videtur defignaffe: fi quidem in hoc pago duntaxat & nufquam alibi in totâ Vaſconiâ, extat ciuitas huius nominis,quam multis poft feculis à Sancio Pompelonenfi Rege cognomento Sapiente inſtauratam fuiffe crediderim, non autem de nouo conditam, vt volunt aliqui.
Caput VII.
VASCONIA olim sita erat ubi nunc Nauarra, latiùs tamen patebant eius fines quam hodiernæ Navarrae: si quidem trans Iberum continebat Calagurrim & Graccurim (quae urbs non multùm distabat à territorio oppidi quod nunc Alfaro dicitur:) à meridie