Jump to content

Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/51

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
34
NOTITIA

demittentes: In Bastetania id etiam mulieres faciunt una alteram manu tenentes, nigro omnes utuntur vestitu, plerumque in sagis degunt, in quibus etiam supra thoros herbaceos dormiunt, vasis utuntur cereis, ut & Celtae: mulieres vestibus utuntur floridis, loco pecuniae permutatione utuntur, aut de lamina argentea aliquid abscissum dant: morti addictos coniectos de saxis praecipites agunt, parricidas eductos extra fines aut flumina lapidibus obruunt, matrimonia more Graeco contrahunt : agrotos veteres Ægyptiorum consuetudine, in viis deponunt, ut qui eum morbum experti sunt iis consulant, coriaceis usi sunt navigiis usque ad Brutum, ob exundationes & paludes, nunc raris utuntur lintribus, sal illis purpureus, sed albus sit terendo. Talis ergo vita est montanorum, eorum qui Septentrionale Hispaniae latus terminant Callaicorum, Asturum, Cantabrorum usque ad Vascones & Pyrenam, omnes enim eodem vivunt modo.

Haec universè Strabo de omnibus populis qui Septentrionale Hispaniae latus incolunt: at speciatim Vascones aruspicinae admodum peritos fuisse, innuit Lampridius in vita Alexandri Severi: Tibiarum quoque usum iis proprium fuisse significare videtur vox Vascae tibiae (ab eo enim quod indigene in recto Vasco dicunt ritè formatur Latinum Vascus, ut aliàs dicemus.) Occurrit autem haec vox apud Iul. Solinum cap. 5. Servium in lib. XI. Æneidos & Auctorem veteris Glossarii Latino-Graeci, qui eam Graecè μελετητικὸν ἆυλον vertit, ideò fortè, quod non tam arte quàm assidua exercitatione eius tyrocinium constet: (etsi non desunt qui ibi μελικὸ scribendum censeant) tria enim tantummodo habet foramina, quibus quodlibet sonitus aut moduli genus, diftinctè & concinnè reddunt qui eius artem callent, Cur autem Servius eamdem πλαγιαυλὸν vocet, non aliam possum