Jump to content

Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/62

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
44
45
VASCONIÆ.

manifestò deductæ, quarum veluti laciniam quamdam è tribus primis Alphabeti literarum ordinibus decerptam hic exhibebo, vbi id obferuari velim , fyllabam ze vel te in fine verborum Vafconicorum pofitam, terminationem esse infinitiui præfentis aut nominis verbalis à Grammaticis dicti, Semiuocalem quoque s, minutâ figurâ expressam, proferendam vt, ç; duplicem verò z valere, ts, vel, ds.

A

Açuçena Hispanicè lilium, Vasconicè A-çucena, hoc rectum vel res recta, lilium autem omnium maximèscapum rectum & oblongum emittit.

Alcalde HISPANICÈ, Iudex, VASCONICE, Alcate idem.

Ahaxar Hispanicè manu contrectando aliquid immundum & rugosum reddere. Vafconicè Ahatsa, res contrectando immunda & rugosa reddita.

Acezar H. secernere, cribrare: V. Aiçaze idem, item vento exponere.

Ascua H. pruna: V. Auscua, materia cineris.

Achaque H. causa, occafio, prætextus: V. Achequia, idem.

Acequia H. incile , fossa riui : V. idem.

Ahorrar H. parcere , afferuare , à nomine Vafconico Ahorra, vel Ahurra, quod palmam compressam & semiclausam instar personæ rem aliquam seruantis & retinentis significat.

Ahilarse H. perire, emori : V. Hila mortuus, solent enim Hispani verbis à nominibus deriuatis vocalem A præfigere, vt in his, arrugar, arruynar, avéntar, quæ à ruga, ruina & vento deducuntur.

Albricias H. munera quæ dantur alicui, ob nouæ rei fau-