nominativo seu recto, genitivo, dativo, ablativo & praeterea casu agendi & casu negandi seu dubitandi: Casus agendi est qui verbo actiuo praemittitur vice nominativi. Exemplum: nominativus, homo, apud Latinos tam verbo activo, quàm passivo, substantivo & aliis inservit; dicimus enim pariter homo est & homo facit: at non sic in Vasconicâ linguâ, nam cum verbo passivo quidem aut substantivo concurrit rectus guiçon, dicimusque guiçon da, homo est: sed ad disponendam constructionem verbi activi, componendus est proprius casus, qui vicem nominativi suppleat: dicendúmque non guiçon eguiten du, sed guiçonac eguiten du, id est homo facit. Casus negandi seu dubitandi est qui cum verbis & particulis negandi, dubitandi seu interrogandi concurrit, habétque semper aut expressum aut subintellectum nomen particulare aliquis: hic quamquam sustineat munus nominativi, est tamen ab eo diversus. Exemplum, ad exprimenda haec enunciata si est homo, est ne homo? non est homo, (supple autem in hisce omnibus vocem aliquis) non utar nominativo guiçon, sed alio casu proprio ab illo formato additâ in fine syllaba ic, dicam igitur esta guiçon-ic, non est homo, bada guiçon-ic si est homo , badeia guiçon-ic? est ne homo? subintellecto ut dixi, in his omnibus nomine particulari batere, id est aliquis. Construitur etiam aliquando hic casus absque iis particulis & verbis tunc scilicet cùm participio praeteriti vel Aoristi, verbi activi Graecorum respondet. Exemplum: hori eguinic nathor τοῦτο ποιήσας ἔρχομαι, ie viens ayant fait cela, Gallicè : vengo aviendo hecho aquello, Hispanicè. Formantur autem hi casus à recto hoc modo, activus adiecta consonante C in sine ultra quam, si rectus etiam per se in consonantem desinebat, interseritur euphoniae causa vocalis E, exem-
Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/75
Appearance