Pagina:Olim Ludi Scaenici.pdf/29

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
SCAENA TERTIA
(In agrá látó, nocte; arbor prope fontem est; á dextrá caverna est, á tergó sunt silvæ.)
(Thisbé intrat.)
Thisbé. Quam callidé cústódés fefellí! Haec est arbor dé quá Pýramus locútus est. Cónsídam ut eum maneam.
[Cónsídit; leaena é silvís exit.
Hei mihi! Quam feram illíc videó? Leaena est! Quó mé referam? In antrum illud fugiendum est.
(In cavernam fugit, vélámine luumí relictó. Leaena é fonte bibit; vélámen cúnspicit, quod deinde laniat; postrémó discédit.)
(Pýramus intrat.)
Pýramus. Féstínandum est mihi, né Thisben fallam .… Ades-ne, inea Thisbé? (Subito vélámen cónspicit.) Ecce! quid est ? Nónne Thisbés vestem repperí, sanguine tínctam? Et feræ alicúius vestígia in pulvere videó. Hei mihi! Mortua est Thisbé—ego té, miseranda, perémí; nam hunc ad locum té veníre iussí, neque ipse prior adfuí. Ó leónés, quicumque sub hác rúpe habitítis, meum quoque corpus dívellite ! . . . Immó véró, meá ipse manú vítam effundam. (Vélámen tollit.) Ó vestis