Pagina:Olim Ludi Scaenici.pdf/43

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
42
ŌLIM

T. I. B. Tacēte, vōs.

Catō. Sed nunc ipsam ad lēgem Oppiam veniō. Cūr fēminae hanc lēgem abrogārī cupiunt? Porrō, ut aurō et purpurā fulgeant, ut carpentīs per urbem vehantur, ut nūllus sit modus sūmptibus lūxuriæ-ve. Saepe mē audīvistis dē fēminārum sūmptibus querentem, saepe dē virōrum

Iūlia. Vēra dīxistī. Saepius audīvimus.

M. I. B. Tacē, fēmina.

Catō. Dīcō nimiam lūxuriam iamnunc cīvitātī inesse: sīn autem retinācula hūius lēgis remōta erunt, nec modus nec fīnis erit sūmptibus. Ego nūllō modō abrogandam lēgem cēnseō.

Mulierēs. Prō pudor!

Valerius. Pauca respondēre mē oportet. Questus es, Mārce Catō, in pūblicum vēnisse mulierēs. Nōn dēbuistī eās reprehendere, sī in causā propriē ad ipsās pertinentī id fēcērunt. Quid tamen fēcērunt, nisi quod supplicēs nōs adiērunt? Superbās, medius fidius, aurēs habēmus, sī, cum dominī servōrum nōn fāstīdiant precēs, nōs rogārī ab honestīs fēminīs indīgnāmur. Fēminās audiendās cēnseō.

Fundānius. Mihi etiam quaedam dīcenda sunt. Utrum sit cīvitātī nimia lūxuria necne, nesciō. Sed sīve ita est, sīve nōn est, cūr sōlae fēminae lēge coercendae? Aut virīs quoque modum impōne, aut fēminīs adime. Egomet lēgem abrogandam cēnseō.