Pagina:Opus majus (IA b24975655 0001).pdf/314

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

116 OPERIS MAJORIS PARS QUARTA.

cadunt ad angulos acquales. Et illi qui cadunt in minori circulo altius reflectuntur, et qui in maximo ad punctum infimum, scilicet ad polum sphaerae, seu ad extremitatem axis, reficctuntur. Sed nec natura nec ars contentae sunt hujus- modi combustione, imo volunt sic figurare corpora, ut omnes radi cadentes in totam superficiem speculi concurrant in puncetum unum. Et sic adhuc ut in omni distantia quam volumus; et hoc est ultimum quod geometriae valet facere potestas. Nam hoc speculum potenter combureret omne quod posset objici. Et credendum est quod Antichristus his utetur, ut civitates et castra et excrcitus comburat. Quoniam si modica congregatio radiorum per fractionem vel speculum concavum comburit sensibiliter, quanto ergo magis in infini- tum, quando radii infinities infiniti congregabuntur per hoc speculum? Acestimant sapientes hoc esse necessarium. Et auctor în libro de speculis comburentibus docet hoc instru- mentum fieri, sed gratis in illo libro occultavit multum de artificio, ct dicit quod in alio libro posuît residuum, quod non est translatum apud Latinos. Sed sunt Latini qui, mala gratia illius auctoris occultantis perfectionem suae sapientiae, devenerunt ad hoc magnificum naturae secretum, quia ille auetor multum excitat peritos in sapientia ut residuum per- ficiant, ct docet quod debet esse quasi annularis figurae, vel ovalis, ut. si amputarentur coni unius ovi, fieret annularis figura, si vero unus conus remanet, fit ovalis, Tali vero figura artificialiter facta secundum quod competit, oportet quod omnes radii cadentes in totam superficiem speculi cadani ad angulos aequales, et ideo reflectantur ad consimiles, et propter hoc in punctum unum. Elaboratur autem circa hoc speculum facienduma peritissimo Latinorum’, et Vestrae Magnificentiae gloria poterit praccipere, ut complcatur, cuni vobis fuerit annotatus. IIaec autem triplex multiplicatio secundum lineas


1 This was Peter Peregrinus oî Maricourt. Sco Opus Tertitun, cap. 19. Reference to e Mult. Specierum (Pars II, cap. 7) vili show that Bacon was asvare ol the properties of a surface produced by the rotation on its axis of a conic section. Vitello, Bacon's contemporary, in the ninth book of his Opiirs, after proving guometrically (bat paralle] rays falling on a parabolic mirror are reflected to the same point, explains how such mirrors are construeted (lib, ix. prop, 44).