Jump to content

Pagina:Opus majus (IA b24975655 0001).pdf/574

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Various modes of writing.

Briet notice ofSouthem Jiurope.

Greece.

374 OPERIS MAJORIS PARS QUARTA.

propter vicinian Christianorum et Saraccnorum ponunt unum Deum. Et sunt optimi scriptores, unde Tartari acceperunt literas corum, et illi sunt magni scriptores Tartarorum. Et isti scribunt a sursum in deorsum, et a sinistra in dextram multiplicant lincas et legunt. Thebeth scribunt sicut nos, et habent figuras similes nostris. Tangut scribunt a dextra in sinistram. sicut Arabes, sed multiplicant lineas ascendendo. Cathai orientales scribunt cum punctorio quo pingunt pictores, ct faciunt in una figura plures lileras comprehendentes unam dictionem, ct ex hoc veniunt characteres qui habent multas literas simul; unde veri characteres et physici sunt compositi ex literis, et habent sensum dictionum.

Et tota terra a Danubio usque in orientem vocatur apud antiquos Scythia, a quo Scythae et omnes regiones Tartarorum sunt de Scythia, et etiam Ruscia, et totum usque ad Alemanniam.

Descripsi igitur regiones omnes Asiae et Africae, et aqui lonares Europac. Nunc orientales ct meridianas Europae ct occidentales breviter annotabo. Nam fere omnes notac sunt omnibus. Dictum quidem est quod Albania occidentalis terminatur ad Danubium sub mari Pontico, et ad ITungariam minorem extenditur. Sed ex altera parte Danubii sub eodem mari antiquitus prima regio occurrens dicebatur Thracia, in qua est Constantinopolis. Cui ad occidentem super Danubium jungebatur Moesia. Sed nunc in illis locis sunt Balchia et Bulgaria minor. Deinde Hungaria ad occidentem. Et postca Moravia. quae est sub regno Bohemiae. Cui a meridie est Histria, quibus in occidente succedunt Bohemia Moraviac, et Austria Histriac. Deinde tota Alemannia ad occidentem, et postea Francia, quae notae sunt.

Post Thraciam versus meridiem est Macedonia regibus inclyta inaximis, Antigono, Philippo, Alcxandro magno ; quae alio nomine dicebatur Emathia. Post eam ad meridiem est Magnesia; deinde Thessalonia, quibus apostolus scripsit. Dcinde adhuc ad meridiem est Boeotia. ubi Thebae civitas famosa, a qua in orientem xvili milliaribus est civitas nota, quae Niger Pons vocatur. Sub istis terris ad occidentem primo contermina Macedoniae Thessaloniae et Bulgariae est



�