Pagina:Opus majus (IA b24975655 0002).pdf/342

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Ad Poly dium, cap, 10, 11,

Cap. 15,16.

334 OPERIS MAJORIS PARS SEPTIMA.


aestibus reciprocum, ef modo adlevans nos subitis incrementis, modo majoribus damnis deferens assidueque jactans, nunquam stabili consistimus loco. Pendemus et fluctuamur ct alter in alterum inlidimur, et aliquando naufragium facimus, semper timemus. in hoc tam procelloso et in omnes tempestates exposito marî navigantibus nullus portus nisi mortis est . . . Est, mihi crede magna felicitas in ipsa felicitate moriendi. Nihil in totum diem quidem certumest. Quis in tam! obscura et involuta veritate divinat utrumne morienti ® mors inviderit an consuluerit ?*


‘Iniquus est qui muncris sui arbitrium danti non relinquit ; avidus qui non lucri loco habet quod accepit, sed damni quod reddidit. Ingratus est qui injuriam vocat finem voluptatis, stultus qui nullum fructum esse putat bonorum nisi prae- sentium. . . . Si quis pecuniam creditam solvisse se moleste ferat, eam praesertim cujus usum gratuitum acceperit, nonne injustus vir habeatur? Dedit natura vitam, quac, suo jure usa, tum eam aufert®. Nec illa in culpa est cujus nota erat conditio, sed mortalis animi spes avida, quae subinde quid rerum natura sit, obliviscitur. nec unquam sortis suae meminit nisi cum admonetur ‘Quanto ille justior qui nuntiata filii morte dignam magno viro vocem* emisit ; “Ego cum genui tum moriturum scivi.’. . . Gaudeamus eo quod dabitur, redda- musque id cum reposcemur . . . Utrumne stultius sit nescio mortalitatis legem ignorare an impudentius recusare.

‘Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam . . . generos, liberos, nepotes; ac nemo magis ex omnibus mor- talibus hominem esse se, dum inter homines erat, sensit ; tamen tot tantosque luctus cepit rerum omnium capa: ejus pectus, victorque divus Augustus, non gentium tantum- modo externarum, sed etiam dolorum fuit.’ *Sed ut omnia alia exempla praeteream . . . bis me fraterno luctu adgressa fortuna est, bis intellexit lacdi me posse, vinci non posse... sic tamen affcetum meum rexi ut nec relinquerem quidquam

1 vitam, for, in tam, O, et D. In the same sentence morienti is substituted for fratri tuo of original.

2 Sulstitnted for fratrî tuo of Seneca. 3 Condensed from original.

4 The MSS. have, magnam viri fortis vocem.