Jump to content

Pagina:Opus majus (IA b24975655 0003).pdf/113

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

LINGUARUM COGNITIO. 93

sonum unius vocalis habentium, vel vocalis cum consonante; el finales literac in diphthongis Graecorum sunt iota et ipsilo. Potest igitur ipsilo consequi alpha sic, av, et tunc quantum a cum consonante, qui sonus aliquantulum similis est sono ipsius a cum f, et ideo vulgariter exemplificamus quod sonat af; vel potest consequi e sic, ev, et tunc sonat quantum e vocalis cum › consonante, et quasi ef, ut dictum est de alpha et ipsilo ; vel potest consequi ita sic, u, et sonat quasi if, ut dictum est ¹ de aliis; vel ipsilo consequi potest omicron sic, av, et tunc sonat u vocalem; et sic solum habent Gracci sonum hujus vocalis u. Si vero iota consequatur alpha sic, u, tunc sonat e : si e sic, et, tunc sonat i per iota; si o sic, or, tunc sonat y per ipsilo. Potest etiam consequi ipsum ypsilo sic u, et tunc sonat i per ypsilo. Et hi octo diphthongi vocantur proprii. Sed alii tres dicuntur improprii, et fiunt per subscriptionem hujus literae iota ad alpha, ita, et mega, sic, q, me Ali- quando tamen ponitur iota in linea post literam sicut in aliis diphthongis, sic, at, sed in istis nunquam sonus renovatur, sed remanet sonus literac principalis, scilicet ejus cui sub- scribitur iota. Nam quando subscribitur ei quod est alpha, sonatur a; quando veri ei quod ita, sonatur ita, quando vero ei quod est mega, sonatur solum to mega. Et his tribus dipthongis utuntur Graeci semper in dativo casu primac declinationis et secundac.2 Exemplum autem in praesenti loco est de Jacob, qui cum obviavit Esau fratri suo veniens de Mesopotamia et dixit, Sic enim vidi faciem tuam, quasi vultum Dei, quacrit Augustinus in libro Quaestionum, el cst in glossa, qualiter poterat sanctus homo hominem reprobatum com- parare Deo, et tanquam Deum reputare? et solvit quod Deus multipliciter¹ accipitur in scriptura, aliquando pro vero Deo ct aliquando aliter, et hoc multis modis; sed ut LXX interpretes designarent" quod non loquebatur de

1 O. omits est.

2 Iliatus evident here, though not indicated in J. or V. Cf. vol. i. p. 76, ed. of 1897.

3J., disceret. V., diceret. 4J., multiplex Deus. 5 J. omits et,

6J., designaverint.