Jump to content

Pagina:Ora Maritima.djvu/43

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

ambulābimus. Ambulābitisne nōbīscum, Marce et Alexander?” “Ego verō” inquit Marcus “tēcum libenter ambulābō”; et Alexander “Mihi quoque pergrātum erit, sī nōbīs sepulchra Britannārum et Rōmānōrum monstrābis.” Sed patruus meus “Festīna lentē” inquit; “nullae sunt ibi reliquiae sepulchrōrum, et virī doctī dē locō proeliī disputant. Sed quotā hōrā paratī eritis?” “Quintā hōrā” inquiunt.

22. Postrīdiē caelum serēnum erat. Inter ientāculum amita mea “Quotā hōrā” inquit “in viam vōs dabitis? et quotā hōrā cēnāre poteritis?” Et patruus meus “Quintā hōrā Marcus et Alexander Dubrīs adventābunt; intrā duās hōrās ad locum proeliī ambulāre poterimus; post ūnam hōram redambulābimus; itaque hōrā decimā vel undecimā domī erimus, ut spērō.” Tum ego “Nōnne iēiunī erimus,” inquam “sī nihil ante vesperum gustābimus?” “Prandium vōbīscum portāte” inquit amita mea; “ego crustula et pōma cūrābō.”

———————————————
[Perfect Indicative of sum and of the 1st Conjugation.]

23. Quinta hōra appropinquābat, et amīcōs meōs cupidē exspectābam. Ad sonum tintinnābulī ad fenestram properāvī. Ecce, puerī ad iānuam aderant. Cum intrāvērunt, ūnivērsī exclāmāvimus “Eugē! Opportūnē adventāvistis!” Tum Marcus “Num sērō adventāvimus?” inquit; “hōra fere tertia fuit cum in viam nōs dedimus; sed via longa est, et Alexander celeriter ambulāre nōn potest.” Sed Alexander “Nōn sum fatīgātus” inquit; “sed quota