Pagina:Oratio pro crepitu ventris habita ad patres crepitantes (i.e. Accademia degli Arcadi) ab E(manuele) M(artino) E(cclesiae) A(lonensis) D(ecano) (IA b3037392x).pdf/9

E Wikisource
Haec pagina emendata est

abstergatur. Nam quod aliqui objiciunt de Crepitu illo polentario, ex eadem familia, qui à Plauto ignominiosè, ut ipsi arbitrantur, in theatrum addudus est, quum Curculio sua ageretur; plenum quidem dedecoris & probri videri posset; nisi id ipsum olim fecissent Cypriorum Reges in apparatissima illa Alexandri Magni pompa in Phœniciam regressi. (testante Plutarcho). Et Nero atque Heliogabalus Impp. aliique principes viri. Quid? Nonne Augustus aliquando respondit, immunes verberum histriones? Quin & Histrioniam non fuisse pudori in Græcia, Livius tradidit. Quid? in Græcia? immo nec usquam gentium qui in scenam prodibant olim inter turpes habitos, Macrobius in Cœnis comprobavit. At demus obscuros esse, & Censoriâ notâ inustos. Illi sanè ignominiæ & dedecoris notâ urendi, qui ultrô in scenam se sisterent, ac Histrionicam artem atque institutum sectarentur: non verò Reus noster, qui attractus, & quasi per vim in scenam detrusus à spurcissimæ conditionis homine, helluone, gurgite, mensarum assecla, & fcurra è trivio, parasito scilicet Curculione.

Illa difficilis admodùm est, tantopere exagitata quæstio, cujusnam sit ille coloris, quâ facie, quâ corporis habitudine. Quæ ut diluerentur, gallus gallinaceus advocari oporteret, qui… quânto magis hunc, qui crassissimo nidore (absit verbo invidia) prætextatus incedit. Nihilominus, si in re adeò perplexa vel