Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Fleckeisen 1898).djvu/283

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II 1, 45—2, 6
269
ADELPHOE

ób malefacta haec tántidem emptam póstulat sibi trádier. 200
uérum enim quando béne promeruit, fíat: suom ius póstulat.
áge iam cupio, sí modo argentum réddat. sed ego hoc háriolor:
úbi me dixeró dare tanti, téstis faciet ílico,
uéndidisse mé, de argento sómnium: ‘mox: crás redi.’
íd quoque, si modo réddat, possum férre, quamquam iniúriumst. 205
uérum cogito íd quod res est: quándo eum quaestum occéperis,
áccipiunda et mússitanda iniúria adulescéntiumst.
séd nemo dabít: frustra ego mecum hánc rationem députo.

SYRVS SANNIO

SERVOS LENO

SY. Tace, egomet conueniam ipsum: cupide accipiat iam faxo ac bene
dicat secum etiam esse actum. quid istuc, Sannio, est quod te audio
nescio quid concertasse cum ero? SA. Numquam uidi iniquius
certationem comparatam, quam quae hodie inter nos fuit:
ego uapulando, ille uerberando, usque ambo defessisumus.
SY. Tua culpa. SA. Quid facerem? SY. Adulescenti morem gestum oportuit.