Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Fleckeisen 1898).djvu/289

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
#
275
ADELPHOE

quoi miserae indigne per uim uitium optulerat. SO. Non intellego
satis quae loquitur. CA. Propius obsecro accedamus, Sostrata. GE. Ah
me miserum! uix compos sum animi, ita ardeo iracundia.
nihil est quod malim quam illam totam familiam dari mi obuiam,
ut ego hanc iram in eos euomam omnem, dum aegritudo haec est recens. satis mi id habeam supplici.
seni animam primum exstinguerem ipsi, qui illud produxit scelus:
tum autem Syrum inpulsorem, uah, quibus illum lacerarem modis!
sublimen medium arriperem et capite pronum in terra statuerem, ut cerebro dispergat uiam.
ao adulescenti ipsi eriperem oculost posthac praecipitem darem.
ceteros ruerem agerem raperem tunderem et prosternerem.
sed cesso eram hoc malo inpertire propere? SO. Reuocemus. Geta! GE. Hem,
quisquis es, sine me. SO. Ego sum Sostrata. GE. Vbi east? te ipsam quaerito,
te ex:peto: oppido opportune te optulisti mi obuiam.
era.. SO. Quid est? quid trepidas? GE. Ei mihi. CA. Quid festinas, mi Geta?
animam recipe. GE. Prorsus SO. Quid istuc prorsus ergost? GE. periimus.
SO. Eloquere ergo, te obsecro, quid actumst? GE. Iam SO. Quid iam, Geta?