SY. Ohe iam: tu uerba fundes hic sapientia?
DE. Tu si meus esses.. SY. Dis quidem esses, Demea,
ac tuam rem constabilisses. DE. Exemplo omnibus
curarem ut esses. SY. Quam ob rem? quid feci? DE. Rogas?
in ipsa turba atque in peccato maxumo,
quod uix sedatum satis est, potasti, scelus,
quasi re bene gesta. SY. Sane nollem huc exitum.
DROMO DEMEA SYRVS
PVER SENEX SERVOS
DR. Heus Syre, rogat te Ctesipho ut redeas. SY. Abi. —
DE. Quid Ctesiphonem hic narrat? SY. Nil. DE. Eho, carnufex,
est Ctesipho intus? SY. Non est. DE. Quor hic nominat?
SY. Est alius quidam, parasitaster paululus:
nostin? DE. Iam scibo. SY. Quid agis? quo abis? DE. Mitte me.
SY. Noli inquam. DE. Non manum abstines, mastigia?
an tibi iam mauis cerebrum dispergam hic? — SY. Abit.
edepol comissatorem haud sane commodum,
praesertim Ctesiphoni! quid ego nunc agam?
nisi, dum hae silescunt turbae, interea in angulum
aliquo abeam atque edormiscam hoc uilli. sic agam.
MICIO DEMEA
SENES DVO
MI. Parata a nobis sunt, ita ut dixi, Sostrata:
ubi uis.. quisnam a me pepulit tam grauiter fores?