CL. atque ita me dĭ ament ut ego nunc non tam meapte causa
laetor quam illiu’; quam ego scio esse honore quovis dignam.
SY. ita credo. sed nunc, Cliniā, age, da te mihi vicissim;
năm amici quoque res est videnda in tutum ut conlocetur,
690nequid dĕ amica nunc senex. CL. o Iuppiter! SY. quiesce.
CL. Antiphila mea nubet mihi. SY. sicin mi interloquere?
CL. quid faciam? Syre mi, gaudeo: fer me. SY. fero hercle vero.
CL. deorum vitam apti sumus. SY. frustra operam opino[r] hanc sumo.
CL. loquere: audio. SY. at iam hoc non ages. CL. agam. SY. videndumst, inquam,
695amici quoque res, Clinia, tu͡i in tuto ut conlocetur.
nam si nunc a nobis abis et Bacchidem hic relinquis,
senex resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis;
si abduxeris, celabitūr, itidem ut celata adhuc est.
CL. at enim istoc nil est mage, Syrē, mi͡is nuptiis advorsum.
700nam quo ore appellabo patrem? tenes quid dicam? SY. quidni?
CL. quid dicam? quam causam adferam? SY. qui nolo mentiare:
aperte ita ut res sese habet narrato. CL. quid ais? SY. iubeo:
illam te amare et velle uxorem, hanc esse Clitiphonis.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/106
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
IV. iii
P. TERENTI AFRI