Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/130

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

P. TERENTI AFRI


magĭstratu’ quŏm ibi adesset occeptast agi.
exclamat furem, non poetam fabulam
dedisse et nil dedisse verborum tamen:
 25Colacem esse Naevi, et Plauti veterem fabulam;
parasiti personam inde ablatam et militis.
si id est peccatum, peccatum inprudentiast
poetae, non quo furtum facere studuerit.
id ita esse vos iam iudicare poteritis.
 30Colax Menandrist: in east parasitus Colax
et miles gloriosus: e͡as se non negat
personas transtulisse in Eunuchum suam
ex Graeca; sed eas fabulas factas prius
Latinas scisse sese id vero pernegat.
 35quod si personis isdem huic uti non licet:
qui mage licet currentem servom scribere,
bonas matronas facere, meretrices malas,
parasitum edacem, gloriosum militem,
puerum supponi, falli per servom senem,
 40amare odisse suspicari? denique
nullumst iam dictum quod non dictum sit prius.
qua re aequom est vos cognoscere atque ignoscere
quae veteres factitarunt si faciunt novi.
date operam, cum silentio animum attendite,
 45ut pernoscati’ quid sibi Eunuchus velit.