non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam
e͡o feci; sed ita erat res, faciundum fuit.
PA. credo, ut fit, misera praĕ amore exclusti hunc foras.
TH. sicin agi’, Parmeno? age; sed huc qua gratia
100te accersi iussi, ausculta. PH. fiat. TH. dic mihi
hoc primum, potin est hic tacere? PA. egon? optume.
verum heus tu, hac lege tibi meam adstringo fidem:
quae vera audivi taceo et contineo optume;
sin falsum aut vanum aut finctumst, continuo palamst:
105plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo.
proin tu, taceri si vis, vera dicito.
TH. Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.
PA. potest taceri hoc. TH. ibi tum matri parvolam
puellam dono quidam mercator dedit
110ex Attica hinc abreptam. PH. civemne? TH. arbitror;
certum non scimu’: matri’ nomen et patris
dicebat ipsa: patriam et signa cetera
neque scibat neque per aetatem etiam potis erat.
mercator hoc addebat: e praedonibus,
115unde emerat, se audisse abreptam e Sunio.
mater ubi accepit, coepit studiose omnia
docere, educere, ita ut‹i› si esset filia.
sororem plerique esse credebant meam.
ego cŭm ĭllo, quocum tum uno rĕm habebam hospite,
120abii huc: qui mihi reliquit haec quae habeo omnia.
PA. utrumque hoc falsumst: effluet. TH. quĭ ĭstuc? PA. quia
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/133
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
I. ii
EVNVCHVS