Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/156

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. v
P. TERENTI AFRI

in hac commotu’ sum. AN.a͡in tu? CH. primam dices, sciŏ, si videris.
quid multa verba? amare coepi. forte fortuna domi
erăt quidam eunuchu’ quem mercatu’ fuerat frater Thaidi,
 570neque is deductus etiamdum ad eam. submonuit me Parmeno
ibi servo’ quod ego arripui. AN. quid id est? CH. tacitu’ citius audies:
ut vestem cŭm ĭllo mutem et pro illo iubeam mĕ illoc ducier.
AN. pro eunuchon? CH. sic est. AN. quid ĕx ea re tandem ut caperes commodi?
CH. rogas? viderem audirem essem una quacum cupiebam, Antipho.
 575num parva causa aut prava ratiost? traditus sum mulieri.
illa ilico ubi me accepit, laeta vero ad se abducit domum;
commendat virginem. AN. quoi? tibine? CH. mihi. AN. satis tuto tamen?
CH. edicit ne vir quisquam ad eam adeat et mihi ne abscedam imperat;
in interiore parti ut maneam solu’ cum sola. adnuo
 580terram intuens modeste. AN. miser. CH.“ego” inquit “ad cenam hinc eo.”
abducit secum ancillas: paucae quae circum illam essent manent
noviciae puellae. continuo haec adornant ut lavet.
adhortor properent. dum adparatur, virgo in conclavi sedet
suspectans tabulam quandam pictam: ibi inerat pictura haec, Iovem