Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/158

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. v
P. TERENTI AFRI

amitterem? tum pol ego is essem vero qui simulabar.
AN. sane hercle ut dici’. sed ĭnterim de symbolis quid actumst?
CH. paratumst. AN. frugi es: ubi? domin? CH. immo apŭd libertum Discum.
AN. perlongest, sed tanto ocius properemu’: muta vestem.
 610CH. ubi mutem? perii; nam domo exsulo nunc: metuo fratrem
ne intus sit; porro autem pater ne rure redierit iam.
AN. eamus ad me, ibi proxumumst ubi mutes. CH. recte dicis.
eamus; et de istac simul, quo pacto porro possim
potiri, consilium volo capere una tecum. AN. fiat.

Actvs IV

 iDorias

 615Ita me dĭ ament, quantum ego illum vidi, non nil timeo misera,
nequam ille hodie insanu’ turbam faciat aut vim Thaidi.
 nam postquam iste advenit Chremes adulescens, frater virginis,
militem rogat ut ĭllum admitti iubeat: ill’ continuo irasci,
neque negare audere; Thai’ porro instare ut hominem invitet.
 620id faciebat retinendi illi(u)s causa, quia ĭlla quae cupiebat
de sorore ei(u)s indicare ad eam rem tempu’ non erat.
 invitat tristi’: mansit. ibi ĭlla cŭm ĭllo sermonem ilico;