scin tu turbam hanc propter tĕ ĕsse factam? et adeo ad te attinere hanc
745omnem rem? CH. ad me? qui? quasi istuc . . TH. quia, dum tibi sororem studeo
reddere ac restituere, haec atque hui(u)smodi sum multa passa.
CH. ubi east? TH. domi apŭd me. CH. hem. TH. quid est?
educta ita uti teque illaque dignumst. CH. quid ais? TH. id quod res est.
hanc tibi dono do neque repeto prŏ ĭlla quicquam abs te preti.
750 CH. et habetur et referetur, Thais, ita uti merita’s gratia.
TH. at enĭm cavĕ ne priu’ quam hanc a me accipias amittas, Chreme;
nam haec east quam miles a me vi nunc ereptum venit.
abĭ tu, cistellam, Pythias, domo ecfer cum monumentis.
CH. vidĕn tu illum, Thais, . . PY. ubi sitast? TH. in risco: odiosa cessas.
755CH. militem secum ad te quantas copias adducere?
attat . . TH. num formidulosus obsecro es, mĭ homo? CH. apage sis:
egŏn formidulosu’? nemost hominum qui vivat minus.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/166
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
IV. vi
P. TERENTI AFRI