Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/171

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. i
EVNVCHVS


Actvs V

 iThais Pythias

TH. Pergin, scelesta, mecum perplexe loqui?
“sciŏ nescio abiit audivi, ego non adfui.”
non tu istuc mihi dictura aperte es quidquid est?
 820virgo conscissa veste lacrumans opticet;
eunuchus abiit: quăm ŏb rem? [aut] quid factumst? taces?
PY. quid tibi ego dicam misera? illum eunuchum negant
fuisse. TH. quis fuit igitur? PY. iste Chaerea.
TH. qui Chaerea? PY. iste ephebu’ frater Phaedriae.
 825TH. quid ais, venefica? PY. atqui certe comperi.
TH. quid is obsecro ad nos? quăm ŏb rem adductust? PY. nescio;
nisi amasse credo Pamphilam. TH. hem misera occidi,
infelix, siquidem tu istaec vera praedicas.
num id lacrumat virgo? PY. id opinor. TH. quid ais, sacrilega?
 830istucine interminata sum hinc abiens tibi?
PY. quid facerem? ita ut tu iusti, soli creditast.
TH. scelesta, ovem lupŏ commisisti. dispudet
sic mihi data esse verba. quid ĭlluc hominis est?
PY. era mea, tace tace obsecro, salvae sumus:
 835habemus hominem ipsum. TH. ubi is est? PY. em ad sinist‹e›ram.
vidĕn? TH. video. PY. conprendi iube, quantum potest.