TH. qui minu’ quam Hercules servivit Omphalae? GN. exemplum placet.
(utinam tibi conmitigari videam sandalio caput!)
sed fores crepuerunt ab ea. TH. perii: quid hŏc autemst mali?
1030hunc ego numquam videram etiam: quidnam hic properans prosilit?
viiiChaerea Parmeno Gnatho Thraso
CH. O populares, ecqui’ me hodie vivit fortunatior?
nemo hercle quisquam; nam in me plane di potestatem suam
omnem ostendere quoi tam subito tot congruerint commoda.
PA. quid hĭc laetus est? CH. o Parmeno mi, o me͡arum volŭptatum omnium
1035inventor inceptor perfector, scis me in quibu’ sim gaudiis?
scis Pamphilam me͡am inventam civem? PA. audivi. CH. scis sponsam mihi?
PA. bene, ita me dĭ ament, factum. GN. audin tu, hic quid ait? CH. tum autem Phaedriae
me͡o fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: unast domus;
Thais patri se commendavit, in clientelam et fidem
1040nobis dedit se. PA. fratris igitur Thai’ totast? CH. scilicet.
PA. iam hoc aliud est quod gaudeamu’: miles pelletur foras.