Prologvs
Poeta quom primum animum ad scribendum adpulit,
id sibi negoti credidit solum dari,
populo ut placerent quas fecisset fabulas.
verum aliter evenire multo intellegit;
5nam in prologis scribundis operam abutitur,
non qui argumentum narret sed qui malevoli
veteris poetae maledictis respondeat.
nunc quam rem vitio dent quaeso animum adtendite.
Menander fecit Andriam et Perinthiam.
10qui utramvis recte norit ambas noverit:
non ita dissimili sunt argumento, [s]et tamen
dissimili oratione sunt factae ac stilo.
quae convenere in Andriam ex Perinthia
fatetur transtulisse atque usum pro suis.
15id ĭsti vituperant factum atque in eo disputant
contaminari non decere fabulas.
faciuntne intellegendo ut nil intellegant?
qui quom hunc accusant, Naevium Plautum Ennium
accusant quos hic noster auctores habet,
20quorum aemulari exoptat neglegentiam
potius quam istorum obscuram diligentiam.
de(h)inc ut quiescant porro moneo et desinant
male dicere, malefacta ne noscant sua.
favete, adeste aequo animo et rem cognoscite,
25ut pernoscatis ecquid spe͡i sit relicuom,
posthac quas faciet de integro comoedias,
spectandae an exigendae sint vobis prius.
1 app. etiam Gramm.; Donatum de varia lectione scripsisse non
constat 2 so. cr. G 3 fecit G 5 -ram etiam Gramm.: -ra
C²Pv 8 vi dent rem D adt. Don., Nonius 39 (sed non ex suo
codice): advortite (-er-) σ Priscian. ii. 357 11 non ita etiam Don.
(‘ita pro valde’) sed σ (praeter G): et Bentley: del. Kauer 12
sunt or. ac (om. fa.) G 14 tr. se DL