Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/194

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. ii
PHORMIO

in ipsa inesset forma, haec formam exstinguerent.
ill’ quĭ ĭllam amabat fidicinam tantummodo
 110“satis” inquit “scitast”; noster vero . . DA. iam scio:
amare coepit. GE. scin quam? quŏ ĕvadat vide.
postridie ad anum recta pergit: obsecrat
ut sibi ĕiu’ faciat copiam. illa enĭm se negat
neque eum aequom facere ait: illam civem esse Atticam,
 115bonam bonis prognatam: sĭ ŭxorem velit,
lege id licere facere: sin aliter, negat.
noster quid ageret nescire: et ĭllam ducere
cupiebat et metuebat absentem patrem.
DA. non, si redisset, e͡i pater veniam daret?
 120GE. ille indotatam virginem atque ignobilem
daret illi? numquam faceret. DA. quid fit denique?
GE. quid fiat? est parasitu’ quidam Phormio,
homo confidens: quĭ ĭllum di omnes perduint!
DA. quid ĭs fecit? GE. hoc consilium quod dicam dedit:
 125“lex est ut orbae, qui sint genere proxumi,
îs nubant, et ĭllos ducere eadem haec lex iubet.
ego te cognatum dicam et tibi scribam dicam;
paternum amicum me adsimulabo virginis:
ad iudices veniemu’: qui fuerit pater,
 130quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec
confingam, quod erit mihi bonum atque commodum;
quom tu horum nil refelles vincam scilicet:
pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?
illa quidem nostra erit.” DA. iocularem audaciam!
 135GE. persuasit homini: factumst: ventumst: vincimur: