Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/197

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. iii
P. TERENTI AFRI
is ĕst ipsus. ei, timeo miser quăm hĭc mihi nunc nuntiet rem.

 ivGeta Antipho Phaedria

GE. Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere reperis,
 180 ita nunc inparatum subito tanta te inpendent mala;
quae neque uti devitem scio neque quo modo me inde extraham,
 181ªquae si non astu providentur me aut erum pessum dabunt;
nam non potest celari nostra diutius iam audacia.
 AN. quid ĭllic commotus venit?
GE. tum temporis mihi punctum ad hanc rem est: erus adest. AN. quid ĭlluc malist?
 185 GE. quod quom audierit, quod ĕiu’ remedium inveniam iracundiae?
loquarne? incendam; taceam? instigem; purgem me? laterem lavem.
heu me miserum! quom mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:
ei(u)s me miseret, e͡i nunc timeo, is nunc me retinet: nam absque eo esset,
recte ego mihi vidissem et senis essem ultus iracundiam:
 190aliquid convasassem atque hinc me conicerem protinam in pedes.
 AN. quăm hic fugam aut furtum parat?