Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/201

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. i
P. TERENTI AFRI

quam ob rem omnis, quom secundae res sunt maxume, tum maxume
meditari secum oportet quo pacto advorsam aerumnam ferant,
pericla damna exsilia: peregre rediens semper cogitet
aut fili peccatum aut uxori’ mortem aut morbum filiae
 245communia esse haec, fieri posse, ut ne quid animo sit novom;
quidquid praeter spem eveniat, omne id deputare esse in lucro.
GE. o Phaedria, incredibile[st] quantum erum ante eo sapientia
meditata mihi sunt omniā mea ĭncommoda eru’ si redierit.
molendum esse in pistrino, vapulandum; habendae compedes,
 250opu’ ruri faciundum, horum nil quicquam accidet animo novom.
quidquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.
 sed quid cessas hominem adire et blande in principio adloqui?
 DE. Phaedriam me͡i fratri’ video filium mi ire obviam.

PH. mi patrue, salve. DE. salve; sed ubist Antipho?
 255PH. salvom venire . . DE. credo; hoc responde mihi.
PH. valet, hic est; sed satin omnia ex sententia?