Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/206

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. iii
PHORMIO


 iiiDemipho Hegio Cratinvs Crito Phormio Geta

DE. Enumquam quoiquam contumeliosius
audisti’ factam iniuriam quam haec est mihi?
 350adeste quaeso. GE. iratus est. PH. quin tu hoc age:
iăm ego hunc agitabo. pro deum inmortalium,
negăt Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?
hanc Demipho negat esse cognatam? GE. negat.
PH. neque ei(u)s patrem se scire qui fuerit? GE. negat.
 355DE. ipsum esse opinor de quŏ agebam: sequimini.
PH. nec Stilponem ipsum scire qui fuerit? GE. negat.
PH. quia egens relictast misera, ignoratur parens,
neglegitur ipsa: vide avaritia quid facit.
GE. sĭ erum insimulabi’ malitiae male audies.
 360DE. ŏ aŭdaciam! etiam me ultro accusatum advenit?
PH. nam iam adulescenti nil est quod suscenseam,
sĭ ĭllum minu’ norat; quippe homo iam grandior,
pauper, quoĭ opera vita erat, ruri fere
se continebat; ibi agrum de nostro patre
 365colendum habebat. saepe interea mihi senex
narrabat se hunc neglegere cognatum suom:
at quem virum! quem ego viderim in vita optumum.
GE. videas tĕ ătque illum ut narras! PH. in’ malam crucem?
nam ni ita eum existumassem, numquam tam gravis
 370ob hănc inimicitias caperem in vostram familiam,
quăm is aspernatur nunc tam inliberaliter.