ut ĕst ille bonu’ vir, tria non commutabitis
verba hodie inter vos.” DE. quis tĕ ĭstaec iussit loqui?
640CH. immo non potuit meliu’ pervenirier
eŏ quo nos volumus. AN. occidi! DE. perge eloqui.
GE. a primo homo insanibat. CH. cedo quid postulat?
GE. quid? nimium; quantum libuit. CH. dic. GE. si quis daret
talentum magnum. DE. immo malum hercle: ut nil pudet!
645GE. quod dixi adeo ei: “quaeso, quid si filiam
suam unicam locaret? parvi retulit
non suscepisse: inventast quae dotem petat.”
ut ăd pauca redeam ac mittam illi(u)s ineptias,
haec denique eiu’ fu͡it postrema oratio:
650“ego” inquit “[iam] a principio amici filiam,
ita ut aequom fuerat, volui uxorem ducere;
nam mihi veniebat in mentem ei(u)s incommodum,
in servitutem pauperem ad ditem dari.
sed mi opus erāt, ut aperte tibi nunc fabuler,
655aliquantulum quaĕ ădferret qui dissolverem
quae debeo: et etiamnunc si volt Demipho
dare quantum ab hac accipio quae sponsast mihi,
nullam mihi malim quăm ĭstanc uxorem dari.”
AN. utrum stultitia facere ego hunc an malitia
660dicam, scientem an inprudentem, incertu’ sum.
DE. quid si animam debet? GE.“ager oppositust pignori ob
decem minăs” inquit. DE. age age, iam ducat: dabo.
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/221
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
IV. iii
P. TERENTI AFRI