CH. quid? duăsne uxores habet? SO. aŭ obsecro, unam illequidem hanc solam.
755CH. quid ĭllam alteram quae dicitur cognata? SO. haec ergost. CH. quid ais?
SO. composito factumst quo modo hanc amans habere posset
sine dote. CH. di vostram fidem, quam saepe forte temere
eveniunt quae non audeas optare! offendi adveniens
quicum volebam et ut volebam conlocatam amari:
760quod nos ambo opere maxumo dabamus operam ut fieret,
sine nostra cura, maxuma suă cura solu’ fecit.
SO. nunc quid opu’ facto sit vide: pater adulescenti’ venit
e͡umque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt. CH. nil periclist.
sed per de͡os atque homines meam esse hanc cavĕ resciscat quisquam.
765 SO. nemo e me scibit. CH. sequere me: intus cetera. [audies].
iiDemipho Geta
DE. Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse,
dum nimium dici nos bonos studemus et benignos.
ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. nonne id sat erat,
accipere ab illo iniuriam? etiam argentumst ultro obiectum,
770ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat.