Jump to content

Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/230

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. iii
PHORMIO

NA. aŭ obsecro, vidĕ ne in cognatam pecces. DE. non est. CH. ne nega:
patri’ nomen aliud dictum est: hoc tu errasti. DE. non norat patrem?
 805CH. norat. DE. quor aliud dixit? CH. numquamne hodie concedes mihi
neque ĭntelleges? DE. si tu nil narras? CH. perdi’. NA. miror quid hŏc siet.
DE. equidem hercle nescio. CH. vin scire? at ita me servet Iuppiter,
ut propior illi quam ego sum ac tŭ homŏ nemost. DE. di vostram fidem,
eamus ad ĭpsam: una omnis nos aut scire aut nescire hoc volo. CH. ah.
 810DE. quid est? CH. ităn parvam mihi fidem esse apud te? DE. vin me credere?
vin sati’ quaesitum mi istuc esse? age, fiat. quid ĭlla filia
amici nostri? quid futurumst? CH. recte. DE. hanc igitur mittimus?
CH. quidni? DE. illa maneat? CH. sic. DE. ire igitur tibi licet, Nausistrata.
NA. sic pol commodius esse in omnis arbitror quam ut coeperas,
 815manere hanc; nam perliberali’ visast, quom vidi, mihi.—
DE. quid ĭstuc negotist? CH. iamne operuit ostium? DE. iam. CH. o Iuppiter,
di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cum tu͡o filio. DE. hem