CH. non opus est dicto. PH. tibi quidem; at scito huic opust.
in Lemno DE. hem quid ais? CH. non taces? PH. clam te CH. ei mihi!
1005PH. uxorem duxit. NA. mĭ homo, di melius duint!
PH. sic factumst. NA. perii misera! PH. et inde filiam
suscepit iam unam, dum tu dormis. CH. quid agimus?
NA. pro di inmortales, facinu’ miserandum et malum!
PH. hoc actumst. NA. an quicquam hodiest factum indignius?
1010qui mi, ubi ad uxores ventumst, tum fiunt senes!
Demipho, te appello: nam cum hoc ipso distaedet loqui:
haecin erant itiones crebrae et mansiones diutinae
Lemni? haecin erat ea quae nostros minuit fructus vilitas?
DE. ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritum non nego;
1015sed ea qui sit ignoscenda. PH. verba fiunt mortuo.
DE. nam neque neglegentia tuă neque odio id fecit tuo.
vinolentu’ fere abhinc annos quindecim mulierculam
e͡am compressit unde haec natast; neque postilla umquam attigit.
ea mortem obiit, e medio abiit qui fuit in re hac scrupulus.
1020quam ob rem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras.
NA. quid ego aequo animo? cupio misera in hac re iam defungier;
Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/240
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
V. ix
PHORMIO