Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/246

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

HECYRA


 20perfeci ut spectarentur: ubi sunt cognitae,
placitae sunt. ita poetam restitui in locum
prope iam remmotum iniuria advorsarium
ab studio atque ab labore atque arte musica.
quod si scripturam sprevissem in praesentia
 25et ĭn deterrendo voluissem operam sumere,
ut in otio esset potiu’ quam in negotio,
deterruissem facile ne alias scriberet.
nunc quid petam meă causa aequo animo attendite.
Hecyram ad vos refero, quam mihi per silentium
 30numquam agere licitumst; ita eam oppressit calamitas.
e͡am calamitatem vostra intellegentia
sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.
quom primum eam agere coepi, pugilum gloria
(funambuli e͡odem accessit exspectatio),
 35comitum conventu’, strepitu’, clamor mulierum
fecere ut ante tempus exirem foras.
vetere in nova coepi uti consuetudine
in experiundo ut essem; refero denuo.
primo actu placeo; quom interea rumor venit
 40datum iri gladiatores, populu’ convolat,
tumultuantur clamant, pugnant de loco:
ego ĭnterea meŭm non potui tutari locum.
nunc turba nulla est: otium et silentiumst:
agendi tempu’ mihi datumst; vobis datur
 45potestas condecorandi ludos scaenicos.
nolite sinere per vos artem musicam
recidere ad paucos: facite ut vostra auctoritas
meae aŭctoritati fautrix adiutrixque sit.