Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/25

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
I. ii
ANDRIA


 ii Simo Davos

SI. Non dubiumst quin uxorem nolit filius;
ita Davom modo timere sensi, ubi nuptias
futuras esse audivit. sed ĭpse exit foras.

 175DA. mirabar hoc si sic abiret et eri semper lenitas
 verebar quorsum evaderet.
qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo,
 numquam quoiquam nostrum verbum fecit neque id aegre tulit.
 SI. at nunc faciet neque, ut opinor, sine tuo magno malo.
 180DA. id voluit nos sic necopinantis duci falso gaudio,
sperantis iam amoto metu, interoscitantis opprimi,
nĕ esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias:
astute. SI. carnufex quae loquitur? DA. erus est neque provideram.
SI. Dave. DA. hem quid est? SI. eho dum ad me. DA. quid hĭc volt? SI. quid ais? DA. qua de re? SI. rogas?
 185me͡um gnatum rumor est amare. DA. id populu’ curat scilicet.
SI. hoccin agis an non? DA. ego vero istuc. SI. sed nunc ea me exquirere
iniqui patris est; nam quod ant(e)hac fecit nil ad me attinet.
dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suom;
nunc hic di͡es aliam vitam defert, alios mores postulat:
 190de(h)inc postulo sive aequomst te oro, Dave, ut redeat iam in viam.