Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/264

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
III. iii
HECYRA

si umquam erga te animo esse amico sensisti e͡am, mi Pamphile,
 390sine labore hanc gratiam te uti sibi des prŏ ĭlla nunc rogat.
ceterum de redducenda id facias quod ĭn rem sit tuam.
parturire eam nec gravidam esse ex te solus consciu’s:
nam aiunt tecum post duobu’ concubuisse [eam] mensibus.
tum, postquam ad te venit, mensis agitur hic iam septimus:
 395quod te scire ipsa indicat res. nunc si potis est, Pamphile,
maxume volŏ doque operam ut clam partus eveniat patrem
atque adeo omnis. sed si id fieri non potest quin sentiant,
dicam abortum esse: sciŏ nemini aliter suspectum fore
quin, quod veri similest, ex te recte eum natum putent.
 400continuo exponetur: hic tibi nil est quicquam incommodi,
et ĭlli miserae indigne factam iniuriam contexeris.”
pollicitus sum et servare in eo certumst quod dixi fidem.
nam de redducenda, id vero ne utiquam honestum esse arbitror
nec faciam, etsi amor me graviter consuetudoque ei(u)s tenet.
 405lacrumo quae posthac futurast vita quom in mentem venit
solitudoque. o fortuna, ut numquam perpetuo’s data!
sed iam prior amor me ad hanc rem exercitatum reddidit,
quĕm ego tum consilio missum feci: idem [nunc] huc operam dabo.

adĕst Parmeno cum pueris: hunc minimest opus
 410in hac re adesse; nam olim soli credidi
ea me abstinuisse in principio quom datast.