Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/283

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
V. ii
P. TERENTI AFRI

quod peperit uxor clam, id levest: cito ab eo haec ira abscedet.
profecto in hac re nil malist quod sit discidio dignum.
PH. velim quidem hercle. LA. exquire: adest: quod sati’ sit faciet ipsa.
PH. quid mihi ĭstaec narras? an quia non tute ipse dudum audisti
 785de hac re animu’ meus ut sit, Laches? illis modo explete animum.
LA. quaeso edepol, Bacchi’, quod mihi es pollicita tute ut serves.
BA. ob eam rem vin ego ĭntroeam? LA. ĭ, atque exple animum îs, coge ut credant.
BA. eo, etsi sciŏ pol îs forē me͡um conspectum invisum hodie.
nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregatast.
 790LA. at haec amicae erunt, ubi quam ob rem adveneris resciscent.
PH. at easdem amicas fore tibi promitto rem ubi cognorint;
nam illas errore et te simul suspicione exsolves.
BA. perii, pudet Philumenae. me sequimini huc intro ambae.—
LA. quid ĕst quod mihi malim quam quod huic intellego evenire,